Catharina Maria Sedgwick

Catharina Sedgwick.

Catharina Maria Sedgwick (nata Catharine Maria Sedgwick Stockbridge in oppido Massachusettae 28 Decembris 1789; mortua Bostoniae 31 Iulii 1867) fuit scriptor mythistoriarum Americana generis aliquando fictio domestica appellati.

Domus Sedgwickiana apud Stockbridge.
Subscriptio.
Catharina Sedgwick senex.
Pagina titularis Hope Leslie

Eius operibus multo petitis, ab annis 1820 ad annos 1850, Sedgwick quaestum fecit fabulis brevibus pro variis periodicis scribendis. Facta est una e notissimis mythistoriarum scripticibus Americanis eius temporis. Opera de prospectibus Americae Septentrionalis scribere solebat, amorem patriae cum obtestationibus historicae Puritanorum dominationis miscens. Res quibus studebat progressui litterarum publicarum serviebant, quae contortis naturae descriptionibus amplificabantur. Heros muliebres excogitavit quae sese ad tritos mulierum mores eodem tempore non accommodabant. Republicanum matris statum promovebat.

Anno 1839 ad Europam navigavit, ubi Letters from Abroad to Kindred at Home scripsit; ea autem ad patriam reversa, hae epistulae in duobus voluminibus collectae prolatae sunt. Eius corpus in sepulcreto familiari apud Stockbridge inhumatum est.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy